monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 36 > sectio 45 > sectio 97 > sectio 5 > 9 > csg51.136 > bnf9389.333 > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 61
Videte ergo, si vobis aut in corporali statura aut in aetate similes simus. Et omnes qui cognoscere et confiteri verum Deum volent: hos duos senes et veraces testes, vexillum iustitiae Dei portantes subsequentur, iniquum errorem deserentes, quoniam ipsi in magnis praeconiis et coram Deo et coram populo fulgebunt; vicos, et plateas, et civitates, atque alia loca ubicunque filius perditionis contrariam doctrinam efflaverit percurrentes, ac in eis multa signa in Spiritu sancto facientes, ita ut omnis populus qui eos viderit in maximam admirationem ducatur. Idcirco autem haec magna signa supra firmam petram solidata illis dabuntur, quatenus illa contraria et falsa signa abiiciantur.